quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses. qua re, etsi mei commodi
causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo.
ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de
singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset. A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetas et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse.
sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem.
nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut
tu sive frater tuus referri voluit. sed, si quid est, quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam
senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est. te certe in pecuniam exactam ista referre
ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii peritiores. illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem,
si ullo modo facere possim.
simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS x_x_i_i_; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego
sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere;
nam, numeratum si cuperem, non erat.
sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.